Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVI

Caput II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

8. Haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex Asia Polyxenidam misit. legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim venit. ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim strata erant, coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit. itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse; si videretur ei, moveret ex hibernis; se obviam processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.

9. Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes, quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret. eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse. similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem civitatis Pausaniam miserunt. qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur. itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis intellegeret - neque enim dubium erat - in eventu eius urbis positum esse, quam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit. primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt. revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese. nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium. dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos Larisaeorum animos credebat.

10. Intra decimum diem, quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem profectus cum toto exercitu primo adventu cepit. inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit; omniaque iam regionis eius praeter Atracem et Gyrtonem in potestate erant. tunc adgredi Larisam constituit ratus vel terrore ceterarum expugnatarum vel beneficio praesidii dimissi vel exemplo tot civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros. elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis Larisaeorum inter metum praesentem hostium et verecundiam absentium sociorum. per eosdem dies Amynander cum Athamanum iuventute occupat Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum et ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias vi cepit <et> depopulatus est agrum Tripolitanum. his raptim peractis Larisam ad regem redeunt; consultanti, quidnam agendum de Larisa esset, supervenerunt. ibi in diversum sententiae tendebant aliis vim adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia adgrederetur urbis sitae in plano, aperto et campestri undique aditu, aliis nunc vires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni atque oppugnatione urbium aptum. incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt. M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap. Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium, quod super Gonnos est, pervenit. oppidum Gonni viginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse. itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.

11. Rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis, Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram ipse rogando fatigasset, invitum se gravioris fortunae condicioni illigantem, tandem impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et relicum hiemis, oblitus, quantas simul duas res suscepisset, bellum Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit. eadem omnis praefectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime, praepositi hibernis erant, cepit luxuria; in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem aut vigilias servavit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit. itaque principio veris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo convenire omnem undique exercitum iusserat, venisset, facile animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ducem hibernasse. Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit. consilio principum Aetoliae habito via, quae praeter Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum veniebant, occurrit. ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat. is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est adgressus. nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium. eam iuventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat, ut pro obsidibus futuri venirent in potestatem regis.

12. Per eosdem dies legati regis Medionem venerunt; quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur, et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam amicitiam regis censerent, media visa est Clyti sententia eoque accepta, ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo, ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur. in eam legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de industria coniecti, clam missis, qui regem admovere copias iuberent, ipsi terebant tempus. itaque vixdum iis egressis [legatis] Antiochus in finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus; et aliis sua voluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui dissentiebant, ad regem convenerunt. quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt. Thyrreum a Medione profectus est Mnasilocho eodem et legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus cautiores, non timidiores Thyrreensis fecit; dato enim haud perplexo responso, nullam se novam societatem nisi ex auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis armatos in muris disposuerunt. et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn. Octavius missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naves ab A. Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus fuerat, accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M'. Acilium consulem iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia castra Romana esse. hunc rumorem quia similem veri tempus anni maturum iam ad navigandum faciebat, rex praesidio Medione imposito et in quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per Aetoliae ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.

13. Sub idem tempus M. Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna regressi, principio veris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acarnania tum Antiochus erat. advenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit. inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit. sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt. erant autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet. quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.

14. Per eos forte dies M'. Acilius consul cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari traiecto pedestris copias Larisam ducere tribunos militum iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum venit. adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque praesidium regium et cum iis Athamanes. ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. ibi primi Athamanes tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus; cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellavit. deductus inde ad consulem custodiri iussus <est> et haud ita multo post in vinculis Romam missus. cetera multitudo Athamanum aut militum Antiochi regis, quae in praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum. consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus. in itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas occurrerunt. Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis. et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam erga se regis munificentiamque commemorantes, et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide continuisset, veritus, ne traderetur Philippo iam pridem hosti et Romanis merito tunc propter defectionem infensis, cum coniuge ac liberis regno excesset Ambraciamque se contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque Philippi concessit. consul ad reficienda maxime iumenta, quae et navigatione et postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies, velut renovato modica quiete exercitu Crannonem est progressus. venienti Pharsalus et Scotusa et Pherae quaeque in eis praesidia Antiochi erant deduntur. ex iis interrogatis, qui manere secum vellent, mille volentis Philippo tradit, ceteros inermes Demetriadem remittit. Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant. ducere tum porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit. consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem iter armatis, vacuamque eam cepit. tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex silvis insidiatorum caedes facta est. ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem pervenit, inde Hypataeorum agros vastavit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License