Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVI

Caput IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

22. Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos praemisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem, resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui seu erroris venia. et ceteras Graeciae civitates defecisse eo bello ab optime meritis Romanis; sed quia post fugam regis, cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii fuerint, si paenitere possint, posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur, appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus. sita est Heraclea in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem imminentem loco alto et undique praecipiti habet. contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit. a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit; partem extra muros, qua frequentius prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit; e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat, M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus Dianae templum Ap. Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur. et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.

23. Et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur. nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes <erumpebant>, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant. fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut pluribus erumperetur in hostem locis, faciebant. hoc primis diebus, dum integrae vires erant, et frequentes et inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius. etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac vigiliae conficiebant, Romanis in magna copia militum succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore urente. per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est. cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium init. media nocte receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad tertiam diei horam quietos in castris tenuit; inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam diei horam. fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.

24. Consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta vigilia rursus ab tribus partibus summa vi adgressus, ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur, haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt. hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, adversus quos undique ad opem ferendam concurrunt Aetoli. pars una, in qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur neque oppugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum expectabant; defensor nemo aderat. iam dilucescebat, cum signum consul dedit; et sine ullo certamine partim per semirutos, partim scalis integros muros transcendere. simul clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique Aetoli desertis stationibus in arcem fugiunt. oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec ab odio, quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriae sentiret. revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem iussit, quae, fastigio altitudinis par, media valle velut abrupta ab arce erat; sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint; cum dimidia parte militum consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo in rupem evasuri erant, expectabat. non tulere qui in arce erant Aetoli primum eorum, qui rupem ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius tolerandam, utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset. itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese. traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum, cum castra ibi Aetoli posuissent. ob eam ferociam maius victoribus gaudium traditus fuit.

25. Eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum consule redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, congressus. inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, tum regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt. cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro occurrebat. et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia victoriae habere. ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.

26. Paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est. mandata erant, ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus navalibusque copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret; id cum ad dignitatem eius fidemque pertinere, non prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret Romanos vacuos omni cura, cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam traicere. vera erant, quae dicebantur; eo magis regem moverunt. itaque in praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria erat, legatis dedit; auxilia terrestria navaliaque adfirmavit missurum. Thoantem unum ex legatis retinuit, et ipsum haud invitum morantem, ut exactor praesens promissorum adesset.

27. Ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum, et paucos post dies, quam ad bellum renovandum acciendumque regem in Asiam miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis petendae oratores ad consulem miserunt. quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praevertenda esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et L. Valerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi fuissent, exponere, et si qua vellent alia. Hypatam ut est ventum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret. parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi violassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis profuturam et totam in preces orationem versam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi Romani clementia spem salutis positam esse; et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos. haec una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se permitterent Romanorum; ita enim et illis violandi supplices verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.

28. Postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque omnia fidei populi Romani permittere. id consul ubi audivit, 'etiam atque etiam videte' inquit, 'Aetoli, ut ita permittatis.' tum decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat, ostendit. 'quando ergo' inquit 'ita permittitis, postulo, ut mihi Dicaearchum civem vestrum et Menestam Epirotam' - Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat - 'et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab nobis defecistis, sine mora dedatis.' prope dicentem interfatus Romanum 'non in servitutem' inquit, 'sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te imprudentia labi, qui nobis imperes, quae moris Graecorum non sint.' ad ea consul 'nec hercule' inquit 'magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos; itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.' adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse, quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias daret. petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.

29. Postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo saevitia imperii atque indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum. ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur - quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse? - et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra marique ingens parari bellum. duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit. inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso. quod ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit, atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit, Aetolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent. sed praeteritorum, quae magis reprehendi quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum; Aetolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse. ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.

30. M'. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent, audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant. inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine fecit; ut ad Coracem ventum est - mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum --, ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati; et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset. tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus operis laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.

31. Eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse, oppugnari coepta est. duae civitates, Messene et Elis, extra concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant. Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se, quid sibi faciendum esset: Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse. auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a Messene exercitum et venire ad se iuberet. dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit; et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare. Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent; Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis. Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; eam mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere exercitum in superiorem partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis animis Aetolos compulit ad petendam pacem. Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen Agrigentinum successorem misit.

32. Is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit. id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M'. Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse. Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum de iure facti disserere. quidam Achaeorum et initio eam se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam increpitabant praetoris; auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque 'si utilem' inquit, 'possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut eam vos habere sinerent; ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnis ictus video esse, ubi exserit partis aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile, simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.' adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License