Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVI

Caput V

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput V

33. Per idem tempus Philippus rex proficiscentem consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim, quae defecissent ab societate Romana, urbes recipere vellet, permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta ibi tum turbatio esset. destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant. turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant; itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae ostendebant, responderunt patere portas regi. ad primum eius ingressum principum quidam urbe excesserunt, Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites - sic enim pacti erant - per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt. erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.

34. Dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses - et iam prope excidium erat - oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum. ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime accidebant, casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit. confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret. et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, 'utrum fefellit' inquit 'te, M'. Acili, quid agatur, an, cum satis pervideas, nihil id magnopere ad summam rem pertinere censes?' erexerat expectatione consulem; et 'quin expromis' inquit, 'quid rei sit?' tum Quinctius 'ecquid vides te devicto Antiocho in duabus urbibus oppugnandis tempus terere, cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non urbes sed tot iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere? atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui, quantum non supra modum Philippum crescere.'

35. Adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est. is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes 'fortuna' inquit 'vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem. evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam. mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.' ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae gratiae reservari <exulum causam> Achaei, Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur. iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare. Epirotae Romam missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent. et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iovis optimi maximi, permissum ab senatu. centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est. bellum, quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M'.
Acilio consule, hunc finem habuit.

36. Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset. novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. per idem fere tempus aedes Matris Magnae [Idaeae] dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari detulerat. locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim annis postquam locata erat, dedicavit eam M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti, quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor, Megalesia appellatos. item Iuventatis aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir dedicavit. voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor eam faciendam locavit M. Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.

37. Principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est. eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt. Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Menturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt, ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum; et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset; coronati supplicarent; et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret. placatis diis nunc votis rite solvendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

38. Sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte improviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo impetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen sustinuere; postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. caesa supra quattuor milia hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt. duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit. duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse. ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.

39. Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans urbem est ingressus. argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum viginti septem pondo. P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. inde Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exercitum dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi iussit; ipse postero die, quam venit, senatu in aedem Bellonae vocato cum de rebus ab se gestis disservisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret urbem invehi. P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed differendum honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. si P. Scipio devictis acie Bois aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse; nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. iuberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem aut bellum utrobique habenda. devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.

40. Ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare; Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse; se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus. verum enimvero illud multo maius esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit in acie, quot cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator pugnaverit. plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam, multa milia capta; senes puerosque Bois superesse. itaque id quemquam mirari posse, cur victor exercitus, cum hostem in provincia neminem reliquisset, Romam venerit ad celebrandum consulis triumphum? quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentis dimittant, iam semel in prima spe deceptos? nam quod ad se attineat, sibi gloriae in omnem vitam illo die satis quaesitum esse, quo se virum optimum iudicatum ad accipiendam matrem Idaeam misisset senatus. hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore. universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem. P. Cornelius consul triumphavit de Bois. in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit. aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum, ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo milia trecenta quadraginta pondo, bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui currum secuti sunt, centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti. postero die contione advocata de rebus ab se gestis et de iniuria tribuni bello alieno se illigantis, ut suae victoriae fructu se fraudaret, cum disservisset, milites exauctoratos dimisit.

41. Dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut adsentando faciebat. Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima apud regem auctoritas erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent Romani, quam venturos dubitare; propius esse ex Graecia in Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem causam Antiochum quam Aetolos esse; neque [enim] mari minus quam terra pollere Romana arma. iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper novas naves novumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia venisse; itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum. unus vera et providere et fideliter praedicere visus. itaque ipse rex navibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis firmaret; ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit; speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.

42. C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves, quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit. Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata erant - et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit. ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum - audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestrisque parare copias --, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus. Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit.

43. Eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies - et est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus divisas - adversi venti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, quae in Hellesponto agebat, cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis; ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum. nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura hostis essent. movit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones - ii namque per aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantis instruentisque se ad navale certamen rediit. inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.

44. Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentis navis. iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves; et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit. Livius indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit. adversus quam eadem spe duae, quae Punicam unam navem circumvenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientis hostium naves ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naves expugnavit cepitque. et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur. Eumenes, qui [extremus] commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse, ubi aequa pugna erat, invadit.

45. Neque ita multo post primum ab laevo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanae classis una Punica navis, in primo certamine ab duabus circumventa, periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu obviae fuere iis quinque et viginti tectae Rhodiae naves cum Pausistrato praefecto classis. his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem victis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis venit; et, cum iam hiems appeteret, fossa valloque circumdatis naves subductae. exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius - Africanum intuentibus cunctis - ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die praetores creati M. Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fulvius L. Aemilius P. Iunius C. Atinius Labeo.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License