IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1.
L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta
in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia brevem
indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat,
adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei
esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia.
ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis
noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum
certamen praebuerunt. plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia
non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant.
per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem
placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel senatui liberum arbitrium de se
permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos
haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui
permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem
die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.
Tum de consulum provinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum
Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se
provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum
quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum,
quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere
audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut
nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione
certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri
suo provinciam Graeciam decrevissent, se <ei> legatum iturum. haec vox
magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi
Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque
Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam
decreverunt.
2. Praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilio - duae autem legiones erant - accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguribus Q. Minucius - iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse - traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti. duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi vellet; si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navalis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navalis socios, duo milia peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere. duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque binae aeque <ac> proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
3.
Priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices
procurari placuit. Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut
fastigium valvaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta
fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum
ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse
Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata,
Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non
fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex
libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes
matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem
divinam fecerunt. P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur,
fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium escenditur, cum signis
septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.
Per eosdem
dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater
eius erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Romam deducti et in
Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul
iussit. - legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod
M'. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque,
ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia modo sed
etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos
fore. gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum
milium aeris.
4a. L. Cornelius consul peractis, quae Romae agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium convenirent. item tres legatos nominavit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique navis Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia voluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Aemilius Regillus, cui navalis provincia evenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.