IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
50. De provinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam et Asiam placuit; qui Asiam sortitus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites; his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem numerum, quem collega. naves quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam traicere. mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicae facere posset, ut ad comitia Romam veniret; nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari. si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non posse. Aetolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. praetores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem. Siciliae legio una et classis, quae in ea provincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti novus praetor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam mitteret. idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum. L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites; Plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut singulas legiones duae Hispaniae haberent. prioris anni magistratibus C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.
51. Priusquam in provincias praetores irent, certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat. consulem illum cum C. Lutatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra retinuerat Metellus, pontifex maximus; praetorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est. religio ad postremum vicit; ut dicto audiens esset flamen pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa. ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem patres auctoritate sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos diceret, decreverunt. dilectibus deinde intra paucos dies - neque enim multi milites legendi erant - perfectis consules praetoresque in provincias proficiscuntur. fama dein de rebus in Asia gestis temere vulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi litteraeque imperatoris Romam adlatae, quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt - desierant enim victum in Aetolia <regem> metuere - quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiae haberet, visus fuerat. nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum.
52. Haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam venerunt. Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum, quae acta in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae. tum omnium primum Eumeni senatus datus est. is cum breviter et egisset gratias patribus, quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex imperatoribus suis legatisque quam se commemorante cognoscere dixit. haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset; verum enimvero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse. nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentis in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit. senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit; quae accommodata regno suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius quam senatum nosse; revocandum igitur et cogendum, quae vellet quaeque sentiret, expromere.
53. Reductus a praetore in templum rex et dicere iussus 'perseverassem' inquit 'tacere, patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur. agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent debere. quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates, quae liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subiectos imperio et obnoxios habituri sint? et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se pertinere; vos modo id decere et conveniens esse ante factis dicent. haec vos ne decipiat oratio, providendum vobis erit, neve non solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos arma tulerint, in meliore statu sint, quam socii et amici vestri. quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo vinci possum. hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam venit vestram eamque perpetua et constanti fide ad extremum vitae finem perduxit; nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit; postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post exspiravit. huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere - etenim inexsuperabilia haec erant - nihil potui; rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam. rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quae defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, si secum bellum adversus vos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam. pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci. quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique. liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem. posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit vestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est; in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse voluit. non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga vos mecum comparari potest? ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare. Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra; tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis. quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus? pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus. quid ergo postulas? dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum spero; sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est, neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat quam me dicere ausim. at enim magnificum est liberare civitates servas. ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt; sin autem Antiochi partis fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis bene meritis quam hostibus vos consulere?'
54. Grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. interposita Smyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello 'nihil' inquit 'nobis tota nostra actione, patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et privatim singulis et, quod magis nos movet, publicum civitati nostrae hospitium est. ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint. utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur. nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis; sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae vestrae egregie vos fortuna vindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat. nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare. licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli, quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, desideretur atque expectetur. alia enim aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione vestra sit, cupere potestis. pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet. non, quae in solo [modo] antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores. certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac virtutis ausi sumus cum parentibus quaeque civitas et conditoribus suis. adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius a vobis absumus, nulla vincimur alia re. Massiliensis, quos, si natura insita velut ingenio terrae vinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si medium umbilicum Graeciae incolerent. non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum servarunt. terminus est nunc imperii vestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis debet videri; quo arma vestra pervenerunt, eodem ius hinc profectum perveniat. barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, vestros animos gerunt. domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. at enim quaedam civitates cum Antiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. huic vestro exemplo quantum debeatis, videte, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae negastis. Rhodii <et in hoc> et in omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera adiuverimus, vestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.' apta magnitudine Romanae oratio visa est.
55.
Post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. ii vulgato petentium veniam more
errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, ut suae potius
clementiae quam regis culpae qui satis superque poenarum dedisset, memores
consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus
dedisset, confirmarent auctoritate sua. et senatus eam pacem servandam censuit,
et paucos post dies populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe
legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.
Auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum
decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas
componendasque; summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni
Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque
ad Maeandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum essent; ceterae civitates Asiae,
quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem vectigal Eumeni penderent; quae
vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos
hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum
Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L.
Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem.
56. His, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam <quam Prusia rex ademerat, restituit> regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis exceptus. ea quoque iis pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est. pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus, ut eam civitatem ex servitute regia eximerent. vocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi. revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum. tum vero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri, quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt. ita nihil de Solis mutatum est.
57.
Per eos dies, quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L.
Baebium praetorem in provinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus
circumventum, magna parte comitum caesa vulneratum ipsum cum paucis sine
lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse. senatus ea re
audita decrevit, uti P. Iunius Brutus, qui propraetor in Etruria esset,
provincia exercituque traditis uni, cui videretur, ex legatis, ipse in
ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei provincia esset. hoc senatus
consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in Etruriam missae sunt,
profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor. in qua provincia prius
aliquanto, quam successor veniret, L. Aemilius Paulus, qui postea regem Persea
magna gloria vicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario
exercitu collecto signis collatis cum Lusitanis pugnavit. fusi fugatique
hostes; caesa decem octo milia armatorum; duo milia trecenti capti et castra
expugnata. huius victoriae fama tranquilliores in Hispania res fecit. eodem
anno ante diem tertium Kal. Ianuarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus
consulto L. Valerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Valerius Tappo triumviri
deduxerunt. tria milia hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera,
ceteris colonis quinquagena sunt data. ager captus de Gallis Bois fuerat; Galli
Tuscos expulerant.
eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. quae res, tamquam in se
parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo maiorem
excitavit. petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L.
Valerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M'. Acilius Glabrio, qui
Antiochum ad Thermopylas Aetolosque devicerat. in hunc maxime, quod multa
congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se
inclinabat. id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi hominem tantum
praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, <tribuni
plebis,> ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae
in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset.
varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios
testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore vitae partam toga
candida elevabat. is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis
inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse.
postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando,
quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor
intestabili periurio incesseret.
58.
Centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de
petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre voluit, et
tribuni eo negotio destiterunt censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius
Marcellus creati.
Per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi regis
devicerat, extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus
gestis eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naves
demersisset aut cepisset, magno consensu patrum triumphus navalis est decretus.
triumphavit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae
translatae sunt, pecunia nequaquam [tanta] pro specie regii triumphi, tetrachma
Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia
trecenti. supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Aemilius
in Hispania prospere rem publicam gessisset.
Haud ita multo post L. Scipio ad urbem venit; qui ne cognomini fratris cederet,
Asiaticum se appellari voluit. et in senatu et in contione de rebus ab se
gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse
interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius victoriae
praefloratam ad Thermopylas esse. ceterum vere aestimanti Aetolicum magis ad
Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte virium suarum ibi
dimicavit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt vires ab ultimis Orientis
finibus omnium gentium contractis auxiliis.
59. Merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, <et> imperatori triumphus est decretus. triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo centum triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, cistophori trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, vasorum argenteorum - omnia caelata erant - mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti. militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; <iam> proelio in Asia facto duplex dederat. triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.
60. Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum erat devicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Valerius Antias quattuor milia captivorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.