Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXVIII

Caput II

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput II

12. Eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus haec a M. Fulvio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit, qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos <ad> novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis iuvissent Antiochum, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. Laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse - Romae tum erat - credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. Transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.

13. Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur. Hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. Eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. Ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra. Huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse. Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe , per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est. Ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit. Parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat. Discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. Inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. Ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. In finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare. Integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros. Tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati. Quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.

14. Tertio inde die ad Casum amnem perven tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. Ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus. Haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat. Ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit. Huic agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere; orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. Quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' inquit 'bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.' Perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. Permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. Erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. Ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. 'Enimvero' inquit consul 'ferri iam ludificatio ista non potest. Parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. Quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? Quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.' Hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae. Et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. Adiecta decem milia medimnum frumenti. Haec omnia intra sex dies exacta.

15. A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra. Postero die [et] praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. Inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt; vacuum hominibus et refertum rerum omnium copia oppidum diripuerunt. Inde ad Lysis fluminis fontes, postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. Inclusi, cum alia spes auxilii nulla esset, legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame patiendam, expectare. Volenti consuli causa in Pamphyliam devertendi oblata est. Adveniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis ceterisque Pamphyliae populis. Ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad Xylinen quam vocant Comen posuit castra. Profectus inde continentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit. Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam omnium rerum copia invenit. Progredienti praeter paludes legati ab Lysinoe dedentes civitatem venerunt. Inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, ventum est. Colunt Pisidae, longe optimi bello regionis eius. Cum ea res animos fecit, tum agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter paucas munitae urbis. Consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in agros misit. Tum demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas viderunt; legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt. Progressus inde ad Rhotrinos fontes ad vicum, quem Acoridos Comen vocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero die venit. Aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae processit. Inde Synnada venit, metu omnibus circa oppidis desertis. Quorum praeda iam grave agmen trahens vix quinque milium die toto itinere perfecto ad Beudos, quod vetus appellant, pervenit. Ad Anabura inde, et altero die ad Alandri fontes, tertio ad Abbassium posuit castra. Ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.

16. Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt. Ibi seditio orta est; ad viginti milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt. Ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis, vectigalis habendo regionis eius urbes, obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt. Ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. Quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro, unde venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. Iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnis copias traicit. Haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit. Coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex viginti milibus hominum quam decem armata erant. Tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. Postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, diviserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. Tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio; eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.

17. Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: 'non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium Gallos fama belli praestare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope orbem terrarum sedem cepit. Procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii; ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. Sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notae sunt. Semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt. Iam usu hoc cognitum est: si primum impetum, quem fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt. Iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit Gallos. Et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci vere, quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? <Est> generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis. Magis vereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fugavitque. Nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia omnium rerum saginaret. Uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. Vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinae morisque accolarum valet. Hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantis anticum specimen animorum Gallos vicissetis.'

18. Contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad vicum quem vocant Tyscon ventum. Eo legati Oroandensium cum venissent amicitiam petentes, ducenta talenta his sunt imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret; ipsum in eam gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata faciant. Data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant terram coeptus. Ab re nomen habet: non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente invecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientis occidit. Inde consul, ut qui iam ad hostis perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat. Et continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen venisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim praebet. Transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium pervenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Cilices maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis contigit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium invenerunt. Ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse; ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.

19. Certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum civitatem Olympum montem cepisse; diversos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus. Iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, convectis omnibus, quae ad usum quamvis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant: nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis, quos insederant, circumiecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.

20. Consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt; occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu. Haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit. Equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint.

21. Galli [et] ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros. Quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli <et> Thraeces; signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. Missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. Scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, <et> ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur. Sagittis glande iaculis incauti [et] ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt. Detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. Sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium. Pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

22. Sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in partem montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quae compulsus ab levi armatura hostis trepidet. Praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. Iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt. Iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.

23. Patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. Ruunt caeci per vias, per invia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem metuunt; itaque plerique, praecipites per vastam altitudinem prolapsi, <contusi> aut debilitati exanimantur. Consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet. Supervenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti. Egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. Numerus captivorum haud dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. Consul armis hostium [in] uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnis iussit, et aut vendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites divisit. Laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License