Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XL

Caput IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

37. Praetor Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri. postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est. C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare signa inaurata: quae vovit deditque. decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in manu tenentes supplicaverunt. fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis; et veneficii quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime. necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur. ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret. inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur. veris principio huius, dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum induxerunt.

38. Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se. eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli.
Ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum <fuerat. eo cum> traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, <ut> Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt. traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum cum feminis puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quae opus essent. agro dividendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent. transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus ab senatu est decretus. hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur, quicquam in triumphis eorum fuerat.

39. Eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare. qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem exercitum adduceret: ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua successor esset venturus. haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intravit, repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos invaserunt. quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones stare omnes, suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum delaturos. plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.

40. Atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones, nec segnius duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque [in] partem perculere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et 'ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.' cum undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non segniter imperium exsecuturos; 'duplicate turmas' inquit, 'duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi [equorum] facietis, si effrenatos in eos equos immittitis; quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.' dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa pugna locum fugae circumspicere. et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt. tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Iovique optimo maximo ludos vovit. caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem milia hostium caesa eo die traduntur, vivi capti plus tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta septem, equis prope sescentis. in suis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine iactura militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus. venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat, obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque retinerent milites, composuerunt. inde Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

41. Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis partibus. Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus est. montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt. navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus erat, praeerat A. Postumius. frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior - secundae legionis [Fulvius] tribunus militum is erat - mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos. hoc ubi Placentiam - nam eo forte erat profectus - Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit. eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem; litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendae: milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.

42. Eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore <fuerat>, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit: ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam. venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et cives Romanos dici Corcyrae retineri. eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi.
Inter multos alios, quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo: Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat. de rege sacrificulo sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat. recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea, cum provocasset, certatum ad populum. cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae. P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus: <creatus> inde pontifex maximus M. Aemilius Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt.
Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine vendendi ius esset.

43. Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumviri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates. a C. Maenio praetore, cui provincia Sardinia cum evenisset, additum erat, ut quaereret de veneficiis longius ab urbe decem milibus passuum, litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quaestionem indiciis: aut eam sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.
Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino, et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans urbem est invectus. tulit in triumpho coronas aureas centum viginti quattuor: praeterea auri pondo triginta unum, <argenti infecti> * * * et signati Oscensis nummum centum septuaginta tria milia ducentos. militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.

44. Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur. praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae alternis quaternos iubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaevolae. Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia, quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium sociorum decretae. in Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est; et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites. P. Mucius Scaevola urbanam sortitus provinciam est, et ut idem quaereret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scaevola Siciliam, C. Valerius Laevinus Sardiniam.
Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle. vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Iovi optimo maximo et aedem equestri Fortunae sese facturum: in eam rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis. ludi decreti, et ut duumviri ad aedem locandam crearentur. de pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, quam quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset; neve quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret adversus id senatus consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio consulibus de ludis factum esset. decreverat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti. Sempronii aedilis, qui graves non modo Italiae ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.

45. Hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit. itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam; muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et [fulminibus complura loca deformata aedem Iovis] ut supplicatio diem unum esset. ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
Censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis triumphaverat. inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus. comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus verba fecit.

46. 'Non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint. singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus, non possumus <non> vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae quam vobis graviores fiant. de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, * * * nisi forte implacabiles fueritis implicaverint animos vestros. has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis "ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat," id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus. T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, <mortales> inimicitias debere esse.' fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere [vere] ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur, <attribueretur,> vectigal annuum decretum est.

47. Eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur; Gracchus, si maius ibi bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. * * * * Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improviso adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, [deinde] agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem - Certimam appellant Celtiberi - pervenit. ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, tum separatim [eos] ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu ex iis 'missi sumus' inquit 'a gente nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.' ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad suos referant, potestatem se eis facturum esse. tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant armatas. ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte <e> turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt. nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt --, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

48. Inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati. eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret. ubi, quod petebat, satis sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent: ipse intra vallum ad omnes portas instruxit copias. haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit. instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. itaque tantum moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret, clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere impetum necopinatum hostes. qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt: nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi, postremo exuuntur castris. eo die novem milia hostium caesa; capti vivi trecenti viginti, equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de exercitu Romano centum novem ceciderunt.

49. Ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. convertit inde agmen retro, unde venerat, ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit. oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio urbis in arcem universi concesserunt: postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captivi nobiles in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem venienti in castra ad Gracchum peterent, venit. et primum quaesivit ab eo, liceretne sibi ac suis vivere. cum praetor victurum respondisset, quaesivit iterum, si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho permittente, 'sequar' inquit 'vos adversus veteres socios meos, quoniam illos ad me propiunt suspicere.' secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.

50. Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis. eam deditionem oppidorum haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum: spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum Vaccaeis egregie pugnasse scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est serius in provinciam pervenisse, quam ut ea aestate potuerit res gerere.

51. Censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec [con]fecerunt. Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inserverat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit. M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos; basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis quas vendidit in privatum; [et forum] et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim <et ad> aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus. portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt.

52. Et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis <causa> templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino annis octo ante vovisset, pecunia ad ludos decerneretur. viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo. idem dedicavit aedem Larum permarinum in Campo. voverat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio adversus praefectos regis Antiochi. supra valvas templi tabula cum titulo hoc fixa est: 'duello magno dirimendo, regibus subigendis, caput patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio * * auspicio imperio felicitate ductuque eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est, ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque * * *. eius rei ergo aedem Laribus permarinis vovit.' eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa est.

53. Biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit; neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium <caesi sunt>, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit. consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus imposuit. celeriter <et Roma consul ad hostes> et ex provincia litterae Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.

54. Eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae. stimulabat animum et alter filius haud dubie et sua et aliorum opinione rex, conversique in eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem. quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus. tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt. huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea inimicissimum fecerat is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et ingemiscere interdum filii desiderio sensit, nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa, <ut> adsolet, veritas praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles maxime et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.

55. Falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant. ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 'multis' inquit 'sermonibus intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire vera omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus. forte oblatum perductumque in regiam vocari iube.' regi adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui praesens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. de Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant. Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter superesset, censebat.

56. Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset, curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. <is> spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. 'quando in eam fortunam veni,' inquit 'Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam.' ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est implicitus. sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris exsecrationibus alterius. tamen * * * admoveri potuisset Antigonus, si aut <affuisset aut> statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos <equos>, ita ut convenerat, misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit.

57. Oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit. peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum equitumque manu Histrum traiecit. inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: <Cotto> nobilis erat Bastarna, Antigonus e regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos Bastarnas missus. haud procul Amphipoli fama, inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem. quae res omnem ordinem consilii turbavit. compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata pacato agmine transituros Bastarnas. Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes dare Bastarnis. duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti. per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus [aequales] abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent. inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore; sive prospere <rem> gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

58. <Primum> ingressi sunt pacato agmine. <digressu> deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, <neque> Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis - Donucam vocant - concesserunt. quo <cum> subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit. neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent. itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis penetrandum in Dardaniam censentibus: triginta ferme milia hominum Clondico duce, <quo> profecti erant, pervenerunt, cetera multitudo retro, qua venerat, Apolloniam Mesembriamque repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

59. Alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit; quem triumphum magis gratiae quam rerum gestarum magnitudini datum constabat. armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum. divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex centurionibus, triplex equiti. nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit, ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura triumphaverat. secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Vulso. praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M. Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito. ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant. terra movit; in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quae in lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis, quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License