Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XLIV

Caput I

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XLIV

Caput I

1. Principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus * * *, quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam - diei unius expedito iter est - Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum <mansit>-<summa concordia fuit>. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit. vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?

2. Huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus. praetore dimisso consul menstruum <frumentum> iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit; et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum <viam> peteret, rettulit ad consilium. aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam. per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in iugum Cambuniorum montium - Volustana ipsi vocant - decem milia levis armaturae iuvenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat - Lapathus vocatur locus --, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde adeo inops consilii, ut obtorpuisse videretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.

3. Interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra <habebat>. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit <via>, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant. inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; [ut] quantum extendere iter posset, consequeretur. sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est. tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.

4. Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum <est; decrevissentque de summa> belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; <sed> iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant; levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.
Tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, <qui> repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.

5. Inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent. hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi eos ratio inita est. per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluae latitudo est; in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur. modico deinde infra intervallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant. solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque <ad> alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat. alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, donec ad aequiorem vallem perventum est. paulo plus septem milia <eo> die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo <ut> ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse. nocte ad modicam planitiem pervenerunt; nec, quam infestus is locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum. postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit. tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant. quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra [peditum], quorum pars maior tumulos tenebat. ibi <pedes tendebat>. vallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.

6. Lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia atque <alia> pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, <in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant,> ex praesidiis revocat omnisque aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus. unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum <in> Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, inpositum, quam vel decem armatis tueri facile est. intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, <et> ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, relicum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint. quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.

7. Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem inmunesque ac suis legibus victuros est pollicitus. progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naves venire - ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat --, ab invectis iam portum audit onerarias naves Magnesiae relictas esse. incerto inde, quidnam agendum foret - adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat --, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.

8. His magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum, belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent. simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent. audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis. hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat.
Inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.

9. Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent. nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique - et classis adpulsa ab litore stabat - simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum conplendi, varia spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum conplebat. inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris [exercitus] quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo similis humillimae parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehundis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.

10. Perseus tandem <a> pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi. Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat <ad> Phacum; sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit. iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro. pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves. dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritavit. redintegrata in litore pugna est; adiuvere, qui in navibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praetervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves.

11. Hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta mari. eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum. divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset. erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.

12. Hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor vellet. postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, volnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem. huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.

13. Inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune inminens super Demetriadem. primus adventus hostium perculit incolas loci; collectis deinde <ab> necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse. obsidio igitur parabatur, et opera <ad> oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, <ut> inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit. eidem imperatum, ut, si a Meliboea summovisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani. et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparvisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt <ignisque> iniectus. ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia <intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia> modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt. circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent. fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat; gratulatusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent. de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License