IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
30. Iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium <erat. Gentius> patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit. hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret. fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto. gravis deinde dempto <a> fratre metu popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat. ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt. Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum <cum> effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt. iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus. Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea, quae habebat, auxilia <e> Parthinorum iuventute <adiunctis> duobus milibus peditum et equitibus ducentis - peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat - parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram. octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. tum classis ad * * * * * to eo tradiderunt se.
31. Deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum clementia <in> omnis et iustitia praetoris Romani. ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum, quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem, sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos: nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandium, sed, ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis ex ea regione, in quam missus erat, adventare. qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis, ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit. et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
32.
Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque
legatos ad se duci iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo
mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; qui Meteonem, Labeatium
gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo
Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra adduxit. Anicius bello
Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriae Perpennam Romam misit
et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac
fratre aliisque principibus Illyriorum hoc unum bellum prius perpetratum quam
coeptum Romae auditum est.
Quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter
adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare
audiebat, simul Octavi praetoris. nec minus terroris a classe Romana et
periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant
cum parvo praesidio duorum milium caetratorum. eo et Androclen praefectum mittit
iussum sub ipsis navalibus castra habere. Aenean mille equites <et> Creon
Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse
naves hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. quinque milia
Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant
Histiaeus et Theogenes et Midon. his profectis ripam munire Elpei fluminis
adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat. huic <rei> ut omnis
multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra
adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne * * * *.
33. * * conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere. montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur. vix diducta summa harena erat, cum scaturrigines turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt. aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus <processit, qua> descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset. his satis exploratis illa quoque <novavit;> primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit: ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire. placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferundum imperium sit. vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant. stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant. itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.
34. Haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem: unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare <operam debere.> ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse. non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat. neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque [scutorum], alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum. Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc * * * * * * Romanorum esse.
35.
Quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit
terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis,
qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. sed iam et pueri
quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque
accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
Sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis,
quae Romae ingentem iram patrum excitaverant. multo iniquioribus animis a
castrensi consilio auditi sunt. itaque cum <alii legatos in vincula
coniciendos censerent,> alii praecipites sine responso agendos e castris,
pronuntiavit <consul> post diem quintum decimum se responsum daturum.
interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset,
consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat quibusdam et maxime
minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere: confertis et uno
<agmine impetum> facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot
castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis
insedissent, priore anno deiectos. aliis placebat Octavium cum classe
Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias,
ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni
tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus
inexsuperabilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita
essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio
spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et
Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur,
quales ad Perrhaebiam transitus sint. cum loca non iniqua esse dicerent,
praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu
adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse: iacula enim et sagittas et
cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul provideri nequeat,
inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus
vincat. his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito, quid
pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum
cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum
cum quinque <milibus> delectis militum Heracleum mittit, velut classem
conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum
erat, vastandam. secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne
quid eos moraretur. inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta
vigilia tertio die Pythoum adoriri possent. ipse postero die, ut detineret
regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus
hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura. nec
gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat. descensus ripae
utriusque in alveum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis
alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat. ibi in medio
spectantibus utrimque ex vallo castrorum <hinc rege>, hinc consule cum
suis legionibus pugnatum est. missilibus procul regia auxilia melius pugnabant;
comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.
meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium
est haud paucis utrimque interfectis. sole orto postero die inritatis certamine
animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus
contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine, quae disposita in
turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur.
ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos
perveniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos.
tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per
devexum in mare bracchium transitum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat *
* * * *.
36. <tempus> anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem vergebat; iter multo pulvere et incalescente sole factum erat. lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non abicere; sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant - neque enim ne his <quidem> cunctationem aperuerat suam --; tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: vereri, ne, <si> nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur. se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi amittat. consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis 'et ego' inquit 'animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.' conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.
37.
Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema
acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie
hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu
singulorum paulatim signorum milites subtrahens. ita pedites equitibus cum levi
armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima
frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt. rex
quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo,
quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.
Castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui
praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis
pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda
usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine
statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum,
quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc
senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem,
cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie
nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis
militibus Galli sapientia prope divina videri; Macedonas ut triste prodigium,
occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates. clamor
ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.
Postero die - tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et
regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent
- regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior aperte pugnam
detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa
constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci
efficeret, promoveri non posset. consul ad id, quod pridie praetermisisse
pugnandi occasionem videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet,
tunc quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce prima ad
signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset. tertia demum hora
sacrificio rite perpetrato ad consilium vocavit; atque ibi, quod rei gerendae
tempus esset, loquendo et intempestive consultando videbatur quibusdam
extrahere. <adversus eos> sermones talem consul orationem habuit.
38. 'P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit. quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est. et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod <tu>, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem. nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animadvertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat? quis, pro deum fidem, ita conparatus, vel iners atque inbellis, fortissimum virum <non> vicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?
39. At hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, <sed> castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus * * *. maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent. ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum, victo perfugium. quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt? patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo <victi, quo> victores nos reciperemus? his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo <potest? quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta crebrisque turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novom iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam.'
40. Post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi <pugnare placebat, regi,> quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris stativom erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes <caperent, hos persecuti illi> altero eorum occiso receptoque [eo] iumento ad stationem suorum <se> recipiebant. octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio * * * *.
41. * * proelium ducit. movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat. intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, inplevit legio atque aciem hostium interrupit. a tergo caetrati erant, frontem adversus clupeatos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta. nam sicut pleraque nova conmenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt. elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laevom cornu. in medio secunda legio inmissa dissipavit phalangem. neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt; si carptim adgrediendo circumagere inmobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue inplicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur; et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos. qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
42. Ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit. princeps fugae rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter <e> scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque. facile convenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum. caesa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex <milia>, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta. ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
43. Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit. equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta <et> expedita via ierant, pervenerunt. rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae est vexatus; in regia Perseo, qui Pellae praeerant, Euctus Eulaeusque <et> regii pueri praesto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit. tres erant tantum cum eo fugae comites, Evander Cretensis, Neo Boeotus et Archidamus Aetolus. cum iis iam metuens, ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.
44. Consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos. is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit. Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.
45. Tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit. inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt. hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra movit. Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Pydnaci, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, <quae> ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et consensum civitatis inpediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant. missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba. oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos confirmaret. sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Evandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine vellet, de templo descendit. multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Evandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare 'abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.' horum ferocia vocem Evandri clausit. rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit. Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt; ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
46. Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset. inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse. consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt <amnes. arx> Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur. muro urbis coniuncta procul videtur; divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est. per quos dies ad Pellam stativa fuerunt. legationes frequentes, quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt. nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit. effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orba * *.