IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
35.
Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli
pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant. Eo
magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus
indictis sub tempus pueros venatum ablegavit. Isque primus et petisse ambitiose
regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam:
cum se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari
mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex
peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non
petentem, in regnum ultro accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam cum
coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua
civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse;
domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura,
Romanos ritus didicisse; obsequio et observantia in regem cum omnibus,
benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem
ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo virum cetera egregium
secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni
sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde
minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in
curiam venerant.
Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas vi cepit; praedaque
inde maiore quam quanta belli fama fuerat revecta ludos opulentius
instructiusque quam priores reges fecit. Tum primum circo qui nunc maximus
dicitur designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque ubi spectacula
sibi quisque facerent; fori appellati; spectavere furcis duodenos ab terra
spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria
maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique varie
appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca;
porticus tabernaeque factae.
36. Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis intervenit. Adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romae est; et primo dubia victoria, magna utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui nisi aves addixissent posse. Ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, "Age dum" inquit, "divine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio." Cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, "Atqui hoc animo agitavi" inquit, "te novacula cotem discissurum. Cape haec et perage quod aves tuae fieri posse portendunt." Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub iisdem nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex vocant centurias.
37. Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; ventoque iuvante accensa ligna et pleraque in ratibus impacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem victoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius, instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere; et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obviam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.
38.
Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum; Egerius - fratris
hic filius erat regis - Collatiae in praesidio relictus. Deditosque Collatinos
ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit: "Estisne
vos legati oratoresque missi a populo Collatino ut vos populumque Collatinum
dederetis?" - "Sumus." - "Estne populus Collatinus in sua
potestate?" - "Est." - "Deditisne vos populumque
Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque
omnia, in meam populique Romani dicionem?" - "Dedimus." - "At
ego recipio."
Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. Inde Priscis Latinis
bellum fecit; ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est, ad singula
oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus,
Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis
aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Maiore inde animo pacis opera incohata quam quanta
mole gesserat bella, ut non quietior populus domi esset quam militiae, fuisset.
Nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem
qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque
interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant
aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in
Capitolio Iovis quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim
amplitudinem loci, occupat fundamentis.
39. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu; plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et flammam abisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil "Viden tu puerum hunc" inquit, "quem tam humili cultu educamus? Scire licet hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus." Inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod dis cordi esset: iuvenis evasit vere indolis regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit. Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum qui Corniculo capto Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captivas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo; inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod, capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur fecisse.
40. Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser. Tullius erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quam Romulus deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat. cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis virili stirpe salva non modo advenis sed servis etiam regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam privatus; tum Servio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus videbatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios convertunt; inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in vicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt.
41a. Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. Simul quae curando volneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur. Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. "Tuum est" inquit, "Servi, si vir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. Nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc expergiscere vere. Et nos peregrini regnavimus; qui sis, non unde natus sis reputa. Si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere." Cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas - habitabat enim rex ad Iovis Statoris - populum Tanaquil adloquitur. Iubet bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum volnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos visuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse. Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat.