De oratore
LIBER I
[I] [1]
Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repetenti perbeati fuisse, Quinte
frater, illi videri solent, qui in optima re publica, cum et honoribus et rerum
gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio
sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent; ac fuit cum mihi quoque
initium requiescendi atque animum ad utriusque nostrum praeclara studia
referendi fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si infinitus
forensium rerum labor et ambitionis occupatio decursu honorum, etiam aetatis
flexu constitisset. [2] Quam spem cogitationum
et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii nostri casus
fefellerunt; nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore
videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates
exstiterunt; neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus
est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque
recolendas. [3] Nam prima aetate incidimus in
ipsam perturbationem disciplinae veteris, et consulatu devenimus in medium
rerum omnium certamen atque discrimen, et hoc tempus omne post consulatum
obiecimus eis fluctibus, qui per nos a communi peste depulsi in nosmet ipsos
redundarent. Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel
angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus
inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet oti, ad scribendum
potissimum conferam; [4] tibi vero, frater,
neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate quisquam apud me plus
valere te potest neque voluntate.
|