[XXXVII]
[168] Quid? In his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei
praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum
postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur CVIVS
PECVNIAE DIES FVISSET? Quod petitoris causa
comparatum esse non intellegebat, ut, si ille infitiator probasset iudici ante
petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus cum peteret, ne
exceptione excluderetur, QVOD EA RES IN IVDICIVM ANTE VENISSET. [169] Quid ergo hoc fieri turpius aut dici
potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias
causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet,
hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis
inridendus esse videatur? [170]
Equidem propinquum nostrum P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus
elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum et laudandum puto,
quod, cum P. Scaevolae frater esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum
in iure civili satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset
- quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est consecutus - neque se
ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius civile didicisset.
[171] Quid vero ille
[M.] Cato? Nonne et
eloquentia tanta fuit, quantam illa tempora atque illa aetas in hac civitate
ferre maximam potuit, et iuris civilis omnium peritissimus? Verecundius
hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum
oratorem maxime admiror; sed tamen idem hoc semper ius civile contempsit. [172] Verum,
quoniam sententiae atque opinionis meae voluistis esse participes, nihil
occultabo et, quoad potero, vobis exponam, quid de quaque re sentiam.
|