[XXXVIII]
Antoni incredibilis quaedam et prope singularis et divina vis ingeni videtur,
etiam si hac scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis
prudentiae tueri atque defendere; quam ob rem hic nobis sit exceptus; ceteros
vero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia mea, post etiam
impudentiae; [173] nam volitare in foro, haerere
in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in
quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in
causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum,
agnationum, adluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum,
luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum
innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, qua re
denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis
est impudentiae. [174] Illa
vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri,
quinqueremis autem aut etiam maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo decipiare adversari stipulatiuncula et
cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo
ille capiatur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem? Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu
everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit. [175] Quid? Si
ne parvae quidem causae sunt, sed saepe maximae, in quibus certatur de iure
civili, quod tandem os est eius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia
iuris audet accedere? Quae potuit igitur esse
causa maior, quam illius militis? De
cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset et pater eius re
credita testamentum mutasset et, quem ei visum esset, fecisset heredem essetque
ipse mortuus, res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset
egissetque lege in hereditatem paternam testamento exheres filius. [Nempe] in ea causa quaesitum est de iure civili, possetne
paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem
neque exheredem scripsisset nominatim.
[XXXIX]
[176] Quid? Qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumviri
iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem
hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit
oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum? [177] Quid? Quod
item in centumvirali iudicio certatum esse accepimus, cum Romam in exsilium
venisset, cui Romae exsulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum
applicavisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicationis
obscurum sane et ignotum patefactum in iudicio atque inlustratum est a patrono?
[178] Quid? Nuper, cum ego C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium
iudicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio
est? Cum enim M. Marius Gratidianus aedis Oratae
vendidisset neque servire quandam earum aedium partem in mancipi lege dixisset,
defendebamus, quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor scisset
neque declarasset, praestare debere. [179]
Quo quidem in genere familiaris noster M. Buculeius, homo neque meo iudicio
stultus et suo valde sapiens et ab iuris studio non abhorrens, simili <in
re> quodam modo nuper erravit: nam cum aedis L. Fufio venderet, in mancipio
lumina, uti tum essent, ita recepit; Fufius autem, simul atque aedificari
coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset,
egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis
esset procul, mutari lumina putabat. [180]
Quid vero? Clarissima M'. Curi causa Marcique
Coponi nuper apud centumviros quo concursu hominum, qua exspectatione defensa
est? Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega
meus, Homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio
prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut
ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris
peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi
postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem
eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres
institutus; ego autem defenderem eum hac tum mente fuisse, qui testamentum
fecisset, ut, si filius non esset, qui in suam tutelam veniret, M'. Curius
esset heres, num destitit uterque nostrum in ea causa in auctoritatibus, in
exemplis, in testamentorum formulis, hoc est, in medio iure civili versari?
|