[XL]
[181] Omitto iam plura
exempla causarum amplissimarum, quae sunt innumerabilia: capitis nostri saepe
potest accidere ut causae versentur in iure. Etenim
si C. Mancinum, nobilissimum atque optimum virum atque consularem, cum eum
propter invidiam Numantini foederis pater patratus ex s. c. Numantinis
dedidisset eumque illi non recepissent posteaque Mancinus domum revenisset
neque in senatum introire dubitasset, P. Rutilius, M. filius, tribunus plebis,
iussit educi, quod eum civem negaret esse, quia memoria sic esset proditum,
quem pater suus aut populus vendidisset aut pater patratus dedidisset, ei nullum
esse postliminium, [182] quam
possumus reperire ex omnibus rebus civilibus causam contentionemque maiorem
quam de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis consularis,
praesertim cum haec non in crimine aliquo, quod ille posset infitiari, sed in
civili iure consisteret? Similique
in genere, inferiore ordine, si quis apud nos servisset ex populo foederato
seseque liberasset et postea domum revenisset, quaesitum est apud maiores
nostros, num is ad suos postliminio redisset et amisisset hanc civitatem. [183] Quid? De
libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest
esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone,
an, ubi lustrum sit conditum, liber sit? Quid?
Quod usu memoria patrum venit, ut
paterfamilias, qui ex Hispania Romam venisset, cum uxorem praegnantem in
provincia reliquisset, Romae alteram duxisset neque nuntium priori remisisset,
mortuusque esset intestato et ex utraque filius natus esset, mediocrisne res in
contentionem adducta est, cum quaereretur de duobus civium capitibus et de
puero, qui ex posteriore natus erat, et de eius matre, quae, si iudicaretur
certis quibusdam verbis, non novis nuptiis fieri cum superiore divortium, in
concubinae locum duceretur? [184]
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum,
alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna
caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis
civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in
primis flagitiosum putandum est?
|