[XLI]
[185] Et quoniam de
impudentia dixi, castigemus etiam segnitatem hominum atque inertiam; nam si
esset ista cognitio iuris magna atque difficilis, tamen utilitatis magnitudo
deberet homines ad suscipiendum discendi laborem impellere: sed, o di
immortales, non dicerem hoc, audiente Scaevola, nisi ipse dicere soleret
nullius artis sibi faciliorem cognitionem videri. [186]
Quod quidem certis de causis a plerisque aliter existimatur: primum, quia
veteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae
potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt; deinde, postea quam est
editum, expositis a Cn. Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui illa
artificiose digesta generatim componerent; nihil est enim, quod ad artem redigi
possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem instituere vult, habet
illam scientiam, ut ex eis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit.
[187] Hoc video, dum
breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius; sed experiar et
dicam, si potero, planius.
|