[XLIII]
Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime
ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita
tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui
peritissimi sunt, anteponatur? [192]
Omnia sunt enim posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congressione
hominum atque in foro; neque ita multis litteris aut voluminibus magnis
continentur; eadem enim elata sunt primum a pluribus, deinde paucis verbis commutatis
etiam ab eisdem scriptoribus scripta sunt saepius. [193]
Accedit vero, quo facilius percipi cognoscique ius civile possit, quod minime
plerique arbitrantur, mira quaedam in cognoscendo suavitas et delectatio; nam,
sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et
in pontificum libris et in XII tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum
vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem
vitamque declarant; sive quem civilis scientia, quam Scaevola non putat
oratoris esse propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam hanc
descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus XII tabulis contineri
videbit: sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, - dicam
audacius - hosce habet fontis omnium disputationum suarum, qui iure civili et
legibus continentur: [194] ex
his enim et dignitatem maxime expetendam videmus, cum vera virtus atque
honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem hominum
atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus, exsiliis, morte
multantur; et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus,
sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis
cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus abstinere.
|