[XLV]
[198] Iam vero ipsa
per sese quantum adferat eis, qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis,
quis ignorat? Itaque, ut apud Graecos infimi homines
mercedula adducti ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ei, qui apud
illos pragmatikoi vocantur, sic in nostra civitate contra amplissimus quisque
et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc iuris civilis scientiam sic
appellatus a summo poeta est:
egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus,
multique praeterea, qui, cum ingenio sibi auctore dignitatem peperissent,
perfecerunt ut in respondendo iure auctoritate plus etiam quam ipso ingenio
valerent. [199] Senectuti vero
celebrandae et ornandae quod honestius potest esse perfugium quam iuris
interpretatio? Equidem mihi hoc subsidium iam inde ab
adulescentia comparavi, non solum ad causarum usum forensem, sed etiam ad decus
atque ornamentum senectutis, ut, cum me vires, quod fere iam tempus adventat,
deficere coepissent, ista ab solitudine domum meam vindicarem. Quid est enim praeclarius quam honoribus et rei publicae
muneribus perfunctum senem posse suo iure dicere idem, quod apud Ennium dicat
ille Pythius Apollo, se esse eum, unde sibi, si non populi et reges, at omnes
sui cives consilium expetant,
summarum rerum incerti: quos ego ope mea
ex incertis certos compotesque consili
dimitto, ut ne res temere tractent turbidas.
[200] Est enim sine
dubio domus iuris consulti totius oraculum civitatis; testis est huiusce Q.
Muci ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam
aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore
celebratur.
|