[XLVII]
[204] "Mihi
vero" inquit Mucius "satis superque abs te videtur istorum studiis,
si modo sunt studiosi, esse factum; nam, Socratem illum solitum aiunt dicere
perfectum sibi opus esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad
studium cognoscendae percipiendaeque virtutis; quibus enim id persuasum esset, ut
nihil mallent esse se, quam bonos viros, eis reliquam facilem esse doctrinam;
sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare
volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu
ianuaque patefacta." [205]
"Nobis vero" inquit Sulpicius "ista sunt pergrata perque
iucunda; sed pauca etiam requirimus in primisque ea, quae valde breviter a te,
Crasse, de ipsa arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere et didicisse
confiterere: ea si paulo latius dixeris, expleris omnem exspectationem diuturni
desideri nostri; nam nunc, quibus studendum rebus esset accepimus, quod ipsum
est tamen magnum; sed vias earum rerum rationemque cupimus cognoscere." [206] "Quid si," inquit Crassus
"quoniam ego, quo facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus
sum voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut
ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse
iam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?" "Vt videtur," inquit Sulpicius; "nam Antonio
dicente etiam quid tu intellegas, sentiemus." [207]
"Peto igitur" inquit Crassus "a te, quoniam id nobis, Antoni,
hominibus id aetatis oneris ab horum adulescentium studiis imponitur, ut
exponas, quid eis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias."
|