[XLVIII]
"Deprehensum equidem me" inquit Antonius "plane video atque
sentio, non solum quod ea requiruntur a me, quorum sum ignarus atque insolens,
sed quia, quod in causis valde fugere soleo, ne tibi, Crasse, succedam, id me
nunc isti vitare non sinunt; [208]
verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, audacius, quod idem mihi spero usu esse
venturum in hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla exspectetur
ornata oratio: neque enim sum de arte dicturus, quam numquam didici, sed de mea
consuetudine; ipsaque illa, quae in commentarium meum rettuli, sunt eius modi,
non aliqua mihi doctrina tradita, sed in rerum usu causisque tractata; quae si
vobis, hominibus eruditissimis, non probabuntur, vestram iniquitatem
accusatote, qui ex me ea quaesieritis, quae ego nescirem; meam facilitatem
laudatote, cum vobis non meo iudicio, sed vestro studio inductus non gravate respondero."
[209]
Tum Crassus "perge modo," inquit "Antoni; nullum est enim
periculum, ne quid tu eloquare nisi ita prudenter, ut neminem nostrum paeniteat
ad hunc te sermonem impulisse."
"Ego vero," inquit,
"pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus
oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari
et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse]
illud, de quo agitur, intellegant. [210]
Nam si forte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem
principio, quis esset imperator; qui cum esset constitutus administrator quidam
belli gerendi, tum adiungeremus de exercitu, de castris, de agminibus, de
signorum conlationibus, de oppidorum oppugnationibus, de commeatu, de insidiis
faciendis atque vitandis, de reliquis rebus, quae essent propriae belli
administrandi; quarum qui essent animo et scientia compotes, eos esse
imperatores dicerem, utererque exemplis Africanorum et Maximorum, Epaminondam
atque Hannibalem atque eius generis homines nominarem. [211] Sin autem quaereremus quis esset is, qui
ad rem publicam moderandam usum et scientiam et studium suum contulisset,
definirem hoc modo: qui quibus rebus utilitas rei publicae pareretur
augereturque, teneret eisque uteretur, hunc rei publicae rectorem et consili
publici auctorem esse habendum, praedicaremque P. Lentulum principem illum et
Ti. Gracchum patrem et Q. Metellum et P. Africanum et C. Laelium et innumerabilis
alios cum ex nostra civitate tum ex ceteris. [212]
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem,
qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad
respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex.
Aelium, M'. Manilium, P. Mucium nominarem.
|