[XLIX]
Atque, ut iam ad leviora artium studia veniam, si musicus, si grammaticus, si
poeta quaeratur, possim similiter explicare, quid eorum quisque profiteatur et
quo non amplius ab quoque sit postulandum. Philosophi
denique ipsius, qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est
tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum divinarum atque
humanarum vim naturam causasque nosse et omnem bene vivendi rationem tenere et
persequi, nomine hoc appelletur. [213]
Oratorem autem, quoniam de eo quaerimus, equidem non facio eundem quem Crassus,
qui mihi visus est omnem omnium rerum atque artium scientiam comprehendere uno
oratoris officio ac nomine; atque eum puto esse, qui et verbis ad audiendum
iucundis et sententiis ad probandum accommodatis uti possit in causis
forensibus atque communibus: hunc ego appello oratorem eumque esse praeterea
instructum voce et actione et lepore quodam volo. [214]
Crassus vero mihi noster visus est oratoris facultatem non illius artis
terminis, sed ingeni sui finibus immensis paene describere; nam et civitatum
regendarum oratori gubernacula sententia sua tradidit, in quo per mihi mirum
visum est, Scaevola, te hoc illi concedere, cum saepissime tibi senatus
breviter impoliteque dicenti maximis sit de rebus adsensus. M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir
regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis
et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas,
iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque
conterreat; qui quamquam est in dicendo minime contemnendus, prudentia tamen
rerum magnarum magis quam dicendi arte nititur. [215] Neque vero, si
quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam
ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in
procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
multum inter se distant istae facultates longeque sunt diversae atque seiunctae
neque eadem ratione ac via M. Cato, P. Africanus, Q. Metellus, C. Laelius, qui
omnes eloquentes fuerunt, orationem suam et rei publicae dignitatem exornabant.
|