[LII]
teneat oportet venas cuiusque generis, aetatis, ordinis, et eorum, apud quos
aliquid aget aut erit acturus, mentis sensusque degustet; [224] philosophorum autem libros reservet sibi
ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit
de iustitia et fide, mutuetur a Platone; qui, cum haec exprimenda verbis
arbitraretur, novam quandam finxit in libris civitatem; usque eo illa, quae
dicenda de iustitia putabat, a vitae consuetudine et a civitatum moribus
abhorrebant. [225] Quod si ea
probarentur in populis atque in civitatibus, quis tibi, Crasse, concessisset,
clarissimo viro et amplissimo et principi civitatis, ut illa diceres in maxima
contione tuorum civium, quae dixisti? "Eripite
nos ex miseriis, eripite ex faucibus eorum, quorum crudelitas nisi nostro
sanguine non potest expleri; nolite sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis,
quibus et possumus et debemus." Omitto miserias, in quibus, ut illi aiunt,
vir fortis esse non potest; omitto faucis, ex quibus te eripi vis, ne iudicio
iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse: servire
vero non modo te, sed universum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es
dicere? [226] Potestne virtus,
Crasse, servire istis auctoribus, quorum tu praecepta oratoris facultate
complecteris? Quae et semper et sola libera est,
quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum
ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat. Quae vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed
etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus, tam enervatus,
tam omnia ad voluptatem corporis doloremque referens probare posset, senatum
servire populo, cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi
quasdam habenas tradidisset?
|