[LIII]
[227] Itaque haec cum
a te divinitus ego dicta arbitrarer, P. Rutilius Rufus, homo doctus et
philosophiae deditus, non modo parum commode, sed etiam turpiter et flagitiose
dicta esse dicebat; idemque Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se
aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio quaestionem in
eum ferente, populi misericordiam concitasset, cum M. Cato, Galbae gravis atque
acer inimicus, aspere apud populum Romanum et vehementer esset locutus, quam
orationem in Originibus suis euit ipse. [228]
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q.
pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi
recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos
tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret
sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum
orbitati. Itaque, cum et invidia et odio populi
tum Galba premeretur, hisce eum tragoediis liberatum ferebat; quod item apud
Catonem scriptum esse video, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas eum
daturum fuisse. Haec Rutilius valde vituperabat et huic
humilitati dicebat vel exsilium fuisse vel mortem anteponendam. [229] Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et
sensit et fecit: nam cum esset ille vir exemplum, ut scitis, innocentiae cumque
illo nemo neque integrior esset in civitate neque sanctior, non modo supplex
iudicibus esse noluit, sed ne ornatius quidem aut liberius causam dici suam,
quam simplex ratio veritatis ferebat. Paulum
huic Cottae tribuit partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio;
dixit item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo, nullo apparatu,
pure et dilucide. [230] Quod si tu tunc,
Crasse, dixisses, qui subsidium oratori ex illis disputationibus, quibus
philosophi utuntur, ad dicendi copiam petendum esse paulo ante dicebas, et, si
tibi pro P. Rutilio non philosophorum more, sed tuo licuisset dicere, quamvis
scelerati illi fuissent, sicuti fuerunt pestiferi cives supplicioque digni,
tamen omnem eorum importunitatem ex intimis mentibus evellisset vis orationis
tuae. Nunc talis vir amissus est, dum causa
ita dicitur, ut si in illa commenticia Platonis civitate res ageretur. Nemo ingemuit, nemo inclamavit patronorum, nihil cuiquam doluit,
nemo est questus, nemo rem publicam imploravit, nemo supplicavit; quid multa? Pedem nemo in illo iudicio supplosit, credo, ne Stoicis
renuntiaretur.
|