[LIV]
[231] Imitatus est homo
Romanus et consularis veterem illum Socratem, qui, cum omnium sapientissimus
esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non
supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator
Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio
uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit; "sed"
inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis
essent habiles atque apti ad pedem, quia non essent viriles," sic illam
orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille quoque damnatus est; neque solum primis sententiis,
quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed etiam illis,
quas iterum legibus ferre debebant; [232] erat enim Athenis reo damnato, si fraus
capitalis non esset, quasi poenae aestimatio; et sententia cum iudicibus
daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime
confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut
amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in
Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur. [233]
Cuius responso iudices sic exarserunt, ut capitis hominem innocentissimum
condemnarent; qui quidem si absolutus esset, quod me hercule, etiam si nihil ad
nos pertinet, tamen propter eius ingeni magnitudinem vellem, quonam modo istos
philosophos ferre possemus, qui nunc, cum ille damnatus est nullam aliam ob
culpam nisi propter dicendi inscientiam, tamen a se oportere dicunt peti
praecepta dicendi? Quibuscum
ego non pugno, utrum sit melius aut verius: tantum dico et aliud illud esse
atque hoc et hoc sine illo summum esse posse.
|