[LV]
[234] Nam quod ius
civile, Crasse, tam vehementer amplexus es, video quid egeris; tum, cum
dicebas, videbam; primum Scaevolae te dedisti, quem omnes amare meritissimo pro
eius eximia suavitate debemus; cuius artem cum indotatam esse et incomptam
videres, verborum eam dote locupletasti et ornasti; deinde quod in ea tu plus
operae laborisque consumpseras, cum eius studi tibi et hortator et magister
esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione exaggerasses, ne operam
perdidisses. [235] Sed ego ne cum
ista quidem arte pugno. Sit sane tanta quantam
tu illam esse vis - etenim sine controversia et magna est et late patet et ad
multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives ei studio
etiam hodie praesunt - sed vide, Crasse, ne dum novo et alieno ornatu velis
ornare iuris civilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies
atque denudes. [236] Nam, si ita
diceres, qui iuris consultus esset, esse eum oratorem, itemque qui esset
orator, iuris eundem esse consultum, praeclaras duas artis constitueres atque
inter se paris et eiusdem socias dignitatis. Nunc
vero iuris consultum sine hac eloquentia, de qua quaerimus, fateris esse posse,
fuisseque plurimos; oratorem negas, nisi illam scientiam adsumpserit, esse
posse. Ita est tibi iuris consultus ipse per se
nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor
formularum, auceps syllabarum; sed quia saepe utitur orator subsidio iuris in
causis, idcirco istam iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam
pedisequamque adiunxisti.
|