[LVI]
[237] Quod vero
impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, magna
profiterentur aut ea, quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in
causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et
prompta defensio. Nam neque illud est
mirandum, qui, quibus verbis coemptio fiat, nesciat, eundem eius mulieris, quae
coemptionem fecerit, causam posse defendere; nec, si parvi navigi et magni
eadem est in gubernando scientia, idcirco qui, quibus verbis erctum cieri
oporteat, nesciat, idem erciscundae familiae causam agere non possit. [238] Nam, quod maximas centumviralis causas
in iure positas protulisti, quae tandem earum causa fuit, quae ab homine
eloquenti iuris imperito non ornatissime potuerit dici? Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae
abs te nuper est dicta, et in C. Hostili Mancini controversia atque in eo
puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter
peritissimos homines summa de iure dissensio: [239] quaero igitur,
quid adiuverit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris consultus
superior fuerit discessurus, qui esset non suo artificio, sed alieno, hoc est,
non iuris scientia, sed eloquentia, sustentatus. Equidem hoc
saepe audivi: cum aedilitatem P. Crassus peteret eumque maior natu et iam
consularis Ser. Galba adsectaretur, quod Crassi filiam Gaio filio suo
despondisset, accessisse ad Crassum consulendi causa quendam rusticanum, qui
cum Crassum seduxisset atque ad eum rettulisset responsumque ab eo verum magis
quam ad suam rem accommodatum abstulisset, ut eum tristem Galba vidit, nomine
appellavit quaesivitque, qua de re ad Crassum rettulisset; ex quo ut audivit
commotumque ut vidit hominem, [240]
"suspenso" inquit "animo et occupato Crassum tibi respondisse
video," deinde ipsum Crassum manu prehendit et "heus tu," inquit
"quid tibi in mentem venit ita respondere?" Tum ille fidenter homo peritissimus confirmare ita se rem
habere, ut respondisset, nec dubium esse posse; Galba autem adludens varie et
copiose multas similitudines adferre multaque pro aequitate contra ius dicere;
atque illum, cum disserendo par esse non posset - quamquam fuit Crassus in
numero disertorum, sed par Galbae nullo modo - ad auctores confugisse et id,
quod ipse diceret, et in P. Muci fratris sui libris et in Sex. Aeli
commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi
probabilem et prope veram videri.
|