[LVII]
[241] Ac tamen, quae
causae sunt eius modi, ut de earum iure dubium esse non possit, omnino in
iudicium vocari non solent. Num
quis eo testamento, quod paterfamilias ante fecit quam ei filius natus esset,
hereditatem petit? Nemo; quia constat
agnascendo rumpi testamentum; ergo in hoc genere iuris iudicia nulla sunt:
licet igitur impune oratori omnem hanc partem iuris non controversi ignorare,
quae pars sine dubio multo maxima est; [242]
in eo autem iure, quod ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori
eius partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire; a quo cum
amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit. Nisi vero - bona venia huius optimi viri dixerim - Scaevolae tu
libellis aut praeceptis soceri tui causam M'. Curi defendisti, non adripuisti
patrocinium aequitatis et defensionem testamentorum ac voluntatis mortuorum. [243] Ac mea quidem sententia - frequens enim
te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et
politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et
admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
cumque multa conligeres et ex legibus et ex senatus consultis et ex vita ac
sermone communi non modo acute sed etiam ridicule ac facete, ubi si verba, non
rem sequeremur, confici nihil posset: itaque hilaritatis plenum iudicium ac
laetitiae fuit; in quo quid tibi iuris civilis exercitatio profuerit, non
intellego; dicendi vis egregia, summa festivitate et venustate coniuncta,
profuit. [244] Ipse ille Mucius
paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa,
cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur? Quam legem recitavit? Quid
patefecit dicendo, quod fuisset imperitis occultius? Nempe eius omnis oratio versata est in eo, ut scriptum plurimum
valere oportere defenderet, at in hoc genere pueri apud magistros exercentur
omnes, cum in eius modi causis alias scriptum, alias aequitatem defendere
docentur. [245] Et, credo, in
illa militis causa, si tu aut heredem aut militem defendisses, ad Hostilianas
te actiones, non ad tuam vim et oratoriam facultatem contulisses: tu vero, vel
si testamentum defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius in eo
iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis, patrem eius, ut soles,
dicendo a mortuis excitasses; statuisses ante oculos; complexus esset filium
flensque eum centum viris commendasset; lapides me hercule omnis flere ac
lamentari coegisses, ut totum illud VTI LINGVA NVNCVPASSIT non in XII tabulis,
quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum
videretur.
|