[LVIII]
[246] Nam quod
inertiam accusas adulescentium, qui istam artem primum facillimam non ediscant,
[quae] quam sit facilis, illi viderint, qui eius artis adrogantia, quasi
difficillima sit, ita subnixi ambulant, deinde etiam tu ipse videris, qui eam
artem facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem omnino non esse, sed
aliquando, si quis aliam artem didicerit, ut hanc artem efficere possit, tum
esse illam artem futuram; deinde, quod sit plena delectationis; in quo tibi
remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur; nec quisquam est
eorum, qui, si iam sit ediscendum sibi aliquid, non Teucrum Pacuvi malit quam
Manilianas Venalium vendendorum leges ediscere; [247]
tum autem quod amore patriae censes nos nostrorum maiorum inventa nosse debere,
non vides veteres leges aut ipsas sua vetustate consenuisse aut novis legibus
esse sublatas? Quod vero viros bonos iure civili fieri
putas, quia legibus et praemia proposita sint virtutibus et supplicia vitiis,
equidem putabam virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo
et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi. Nam
ipsum quidem illud etiam sine cognitione iuris, quam sit bellum cavere malum,
scire possumus. [248] De me autem
ipso, cui uni tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis
facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me umquam ius civile
didicisse neque tamen in eis causis, quas in iure possem defendere, umquam
istam scientiam desiderasse; aliud est enim esse artificem cuiusdam generis
atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem
nec rudem. [249] Cui nostrum
licet fundos nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis
invisere? Tamen nemo tam sine oculis, tam sine
mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac vitium,
quo tempore anni aut quo modo ea fiant omnino nesciat. Num igitur si qui fundus inspiciendus aut si mandandum aliquid
procuratori de agri cultum aut imperandum vilico est, Magonis Karthaginiensis
sunt libri perdiscendi? An hac communi
intellegentia contenti esse possumus? Cur
ergo non eidem in iure civili, praesertim cum in causis et in negotiis et in
foro conteramur, satis instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra
patria peregrini atque advenae esse videamur? [250]
Ac si iam sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile, credo, sit, cum
hoc Scaevola communicare; quamquam ipsi omnia, quorum negotium est, consulta ad
nos et exquisita deferunt. An
vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de
tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis
necessario perdiscimus; si leges nobis aut si hominum peritorum responsa
cognoscenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili minus
studuerimus, non queamus cognoscere?
|