[LIX]
Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia? Non negare prodesse ullam scientiam, ei praesertim, cuius
eloquentia copia rerum debeat esse ornata; sed multa et magna et difficilia
sunt ea, quae sunt oratori necessaria, ut eius industriam in plura studia
distrahere nolim. [251] Quis neget opus
esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci gestum et venustatem? Tamen nemo suaserit studiosis dicendi adulescentibus in gestu
discendo histrionum more elaborare. Quid
est oratori tam necessarium quam vox? Tamen
me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui
et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient,
vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo
sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt. Hoc nos si facere velimus, ante condemnentur ei, quorum causas
receperimus, quam totiens, quotiens praescribitur, Paeanem aut hymnum
recitarimus. [252] Quod si in
gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel
commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi
possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus
est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum? Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab
illis rebus dissimilitudinem, quod vox] et gestus subito sumi et aliunde adripi
non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel
de libris depromi potest. [253]
Itaque illi disertissimi homines ministros habent in causis iuris peritos, cum
ipsi sint imperitissimi, ei qui, ut abs te paulo ante dictum est, pragmatici
vocantur; in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum
auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt. Sed
tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent,
oratorem ipsum erudire in iure civili, non ei pragmaticum adiutorem dare.
|