[LX]
[254] Nam quod dicis
senectutem a solitudine vindicari iuris civilis scientia, fortasse etiam
pecuniae magnitudine; sed nos non quid nobis utile, verum quid oratori
necessarium sit, quaerimus. Quamquam,
quoniam multa ad oratoris similitudinem ab uno artifice sumimus, solet idem
Roscius dicere se, quo plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis
modos et cantus remissiores esse facturum. Quod
si ille astrictus certa quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid ad
requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non laxare modos, sed totos
mutare possumus? [255] Neque enim hoc
te, Crasse, fallit, quam multa sint et quam varia genera dicendi, id quod haud
sciam an tu primus ostenderis, qui iam diu multo dicis remissius et lenius quam
solebas; neque minus haec tamen tua gravissimi sermonis lenitas, quam illa
summa vis et contentio probatur: multique oratores fuerunt, ut illum Scipionem
audimus et Laelium, qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam, ut
Ser. Galba, lateribus aut clamore contenderent. Quod
si iam hoc facere non poteris aut noles, vereris ne tua domus talis et viri et
civis, si a litigiosis hominibus non colatur, a ceteris deseratur? Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer
subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse
ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times,
solitudinem. Subsidium
enim bellissimum existimo esse senectuti otium.
[256] Reliqua vero etiam si adiuvant,
historiam dico et prudentiam iuris publici et antiquitatis memoriam et
exemplorum copiam, si quando opus erit, a viro optimo et istis rebus
instructissimo, familiari meo Congo mutuabor, neque repugnabo, quo minus, id
quod modo hortatus es, omnia legant, omnia audiant, in omni recto studio atque
humanitate versentur; sed me hercule non ita multum spati mihi habere videntur,
si modo ea facere et persequi volent, quae a te, Crasse, praecepta sunt; qui
mihi prope iam nimis duras leges imponere visus es huic aetati, sed tamen ad
id, quod cupiunt, adipiscendum prope necessarias. [257]
Nam et subitae ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae
commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti perfectorem dicendi
esse ac magistrum, multi sudoris est; et illa orationis suae cum scriptis
alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel
comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel
ad memoriam vel ad imitandum.
|