[LXI]
[258] Illud vero fuit
horribile, quod me hercule vereor ne maiorem vim ad deterrendum habuerit quam
ad cohortandum: voluisti enim in suo genere unum quemque nostrum quasi quendam
esse Roscium; dixistique non tam ea, quae recta essent, probari, quam quae
prava, fastidiis adhaerescere; quod ego non tam fastidiose in nobis quam in
histrionibus spectari puto; [259]
itaque nos raucos saepe attentissime audiri video; tenet enim res ipsa atque
causa; at Aesopum, si paulum inrauserit, explodi. A quibus enim nihil praeter voluptatem
aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de
voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae teneant; quae si omnia summa non
sunt et pleraque tamen magna sunt, necesse est ea ipsa, quae sunt, mirabilia
videri.
[260] Ergo, ut ad primum illud revertar, sit
orator nobis is, qui, ut Crassus descripsit, accommodate ad persuadendum possit
dicere; is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac
forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in
hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur; imiteturque illum, cui
sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum
studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae
diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius
artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut
nemo planius esse locutus putaretur; [261]
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo
est adsecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant,
binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut
memoriae proditum est, coniectis in os calculis, summa voce versus multos uno
spiritu pronuntiare consuescebat; neque is consistens in loco, sed inambulans
atque ascensu ingrediens arduo. [262]
Hisce ego cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem incitandos iuvenis
vehementer adsentior; cetera, quae conlegisti ex variis et diversis studiis et
artibus, tametsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris proprio officio
atque munere seiuncta esse arbitror."
|