[LXII]
Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius
oratio propius ad veritatem videretur accedere. [263]
Tum Crassus "operarium nobis quendam, Antoni, oratorem facis atque haud
scio an aliter sentias et utare tua illa mirifica ad refellendum consuetudine,
qua tibi nemo umquam praestitit; cuius quidem ipsius facultatis exercitatio
oratorum propria est, sed iam in philosophorum consuetudine versatur maximeque eorum,
qui de omni re proposita in utramque partem solent copiosissime dicere. [264] Verum ego non solum arbitrabar, his
praesertim audientibus, a me informari oportere, qualis esse posset is, qui
habitaret in subselliis neque quicquam amplius adferret, quam quod causarum
necessitas postularet, sed maius quiddam videbam, cum censebam oratorem,
praesertim in nostra re publica, nullius ornamenti expertem esse oportere. Tu autem, quoniam exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus
circumdedisti, hoc facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis
praeceptisque oratoris quaesita sunt; sed opinor secundum hunc diem; satis enim
multa a nobis hodie dicta sunt. [265]
Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum
se calor frangat; et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus
operam." Placuit sic omnibus. Tum Scaevola "sane" inquit "vellem non
constituissem <in Tusculanum> me hodie venturum esse L. Aelio; libenter
audirem Antonium"; et, cum exsurgeret, simul adridens "neque
enim" inquit "tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam
iucundus, quod se id nescire confessus est."
|