[IX]
[35] Huius est in dando consilio de maximis rebus cum
dignitate explicata sententia; eiusdem et languentis populi incitatio et
effrenati moderatio eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas
ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem ardentius, quis a
vitiis acrius revocare, quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos
ornatius, quis cupiditatem vehementius frangere accusando potest? Quis maerorem levare mitius consolando? [36]
Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae,
nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam
si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam
profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque
variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus: aut
si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut
denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars
profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune:
[37] sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non, si
qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est huius unius proprium; sed
ut orator de eis rebus, quae ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut
heri Crassus dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines
ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.
[38] Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut
etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis
diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia; in
qua quia vis magna est in hominum ingeniis, eo multi etiam sine doctrina
aliquid omnium generum atque artium consequuntur; sed, quid cuiusque sit
proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris, quid quaeque doceat, tamen
hoc certius esse nihil potest, quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum
munus praestare possunt orator sine ea nomen obtinere suum non potest; ut ceteri,
si diserti sint, aliquid ab hoc habeant, hic, nisi domesticis se instruxerit
copiis, aliunde dicendi copiam petere non possit."
|