[II]
Ac mihi repetenda est veteris cuiusdam memoriae non sane satis explicata
recordatio, sed, ut arbitror, apta ad id, quod requiris, ut cognoscas quae viri
omnium eloquentissimi clarissimique senserint de omni ratione dicendi. [5] Vis enim, ut mihi saepe dixisti, quoniam,
quae pueris aut adulescentulis nobis ex commentariolis nostris incohata ac
rudia exciderunt, vix sunt hac aetate digna et hoc usu, quem ex causis, quas
diximus, tot tantisque consecuti sumus, aliquid eisdem de rebus politius a
nobis perfectiusque proferri; solesque non numquam hac de re a me in
disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus
eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae
segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam. [6] Ac mihi quidem saepe numero in summos
homines ac summis ingeniis praeditos intuenti quaerendum esse visum est quid
esset cur plures in omnibus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent; nam
quocumque te animo et cogitatione converteris, permultos excellentis in quoque
genere videbis non mediocrium artium, sed prope maximarum. [7] Quis enim est qui, si clarorum hominum
scientiam rerum gestarum vel utilitate vel magnitudine metiri velit, non anteponat
oratori imperatorem? Quis autem dubitet quin
belli duces ex hac una civitate praestantissimos paene innumerabilis, in
dicendo autem excellentis vix paucos proferre possimus? [8] Iam vero consilio ac sapientia qui regere
ac gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum memoria atque
etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus
singuli tolerabiles oratores invenirentur. Ac ne
qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam
varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum
imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, convertat
animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque
multi sint; sic facillime, quanta oratorum sit et semper fuerit paucitas,
iudicabit.
|