[XI]
[44] Id enim video poni genus tertium." "Ita," inquit Antonius
"et in eo quidem genere scio et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos
esse vehementer, cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum
mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. Sed non omnia,
quaecumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad praecepta esse revocanda;
[45] ex eis enim fontibus, unde [ad] omnia ornamenta dicendi
[praecepta] sumuntur, licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa
desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae sint in homine
laudanda? Positis enim eis rebus, quas Crassus in illius orationis
suae, quam contra conlegam censor habuit, principio dixit: quae natura aut
fortuna darentur hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati; quae
ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati non posse vinci; qui
laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunae bona; [46]
ea sunt generis, pecuniae, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, formae,
virium, ingeni et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si
habuerit bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter caruisse; si amiserit,
moderate tulisse; deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter,
quid fortiter, quid iuste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid
humaniter, quid denique cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et
quae sunt eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vituperare,
contraria." [47] "Cur igitur dubitas,"
inquit Catulus, "facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum? Non enim, si est facilius, eo de numero
quoque est excerpendum." "Quia nolo," inquit,
"omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic
tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis suis; [48]
nam et testimonium saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius, ut mihi
etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum civem et turbulentum; explicavi
in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno
plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta
arbitrarer, eui; diu retentus sum, multa audivi, multa respondi. Num igitur
placet, cum de eloquentia praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis
quasi in arte tradere?" "Nihil sane" inquit Catulus
"necesse est."
|