[XII]
[49] "Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata
sint exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem aut ad regem aut
ad populum aliquem a senatu, num quia genere orationis in eius modi causis
accuratiore est utendum, idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut
propriis praeceptis instruenda?" "Minime vero,"
inquit Catulus; "non enim deerit homini diserto in eius modi rebus
facultas ex ceteris rebus et causis comparata." [50]
"Ergo item" inquit "illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae
ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum
locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt
non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio,
consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret; sed
ex artificio res istae praecepta non quaerunt." "Plane" inquit
Catulus "adsentior." [51] "Age vero,"
inquit Antonius "qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse
historiam scribere?" "Si, ut Graeci scripserunt, summi," inquit
Catulus; "si, ut nostri, nihil opus est oratore; satis est non esse
mendacem." "Atqui, ne nostros contemnas," inquit
Antonius, "Graeci quoque ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut
Pictor, ut Piso; [52] erat enim historia nihil aliud nisi
annalium confectio, cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio
rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum res omnis singulorum
annorum mandabat litteris pontifex maximus referebatque in album et proponebat
tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique etiam nunc annales
maximi nominantur. [53] Hanc similitudinem scribendi multi
secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta solum temporum, hominum,
locorum gestarumque rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes,
Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et
Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt
importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse
brevitatem. [54] Paulum se erexit et addidit maiorem
historiae sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri non
exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt."
|