[XIII]
"Est," inquit Catulus "ut dicis; sed iste ipse Caelius neque
distinxit historiam varietate colorum neque verborum conlocatione et tractu
orationis leni et aequabili perpolivit illud opus; sed ut homo neque doctus
neque maxime aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut dicis,
superiores." [55] "Minime mirum," inquit
Antonius "si ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim
studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat;
apud Graecos autem eloquentissimi homines remoti a causis forensibus cum ad
ceteras res inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
namque et Herodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in causis nihil
omnino versatum esse accepimus; atqui tanta est eloquentia, ut me quidem,
quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
[56] et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea
sententia facile vicit; qui ita creber est rerum frequentia, ut is verborum
prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et
pressus, ut nescias, utrum res oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui
ne hunc quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero accepimus eorum,
qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros tum scripsisse dicitur, cum a re
publica remotus atque, id quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in
exsilium pulsus esset; [57] hunc consecutus est Syracosius
Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum
consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur,
imitatus. Postea vero ex clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes
ingenio, Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad historiam
contulerunt; causas omnino numquam attigerunt.
|