[XVI] [67]
Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere vagam et
liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut malis, expetendis aut
fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de virtute, de
iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate,
de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus
contrariisque vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re publica, de
imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de hominum moribus, adsumamus
eam quoque partem, sed ita, ut sit circumscripta modicis regionibus.
[68] Equidem omnia, quae pertinent ad usum civium, morem
hominum, quae versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in hac
societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in moribus,
comprehendenda esse oratori puto; si minus ut separatim de his rebus
philosophorum more respondeat, at certe ut in causa prudenter possit intexere;
hisce autem ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui
civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide, sine ulla serie
disputationum et sine ieiuna concertatione verborum. [69] Hoc
loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque rerum nulla a me praecepta
ponentur, sic statuo: ut in ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis
difficillima, reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse
esse; ut in pictura, qui hominum unam speciem pingere perdidicerit, posse eum
cuiusvis vel formae vel aetatis, etiam si non didicerit, pingere neque esse
periculum, qui leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis
quadrupedibus facere non possit - neque est omnino ars ulla, in qua omnia, quae
illa arte effici possint, a doctore tradantur, sed qui primarum et certarum
rerum genera ipsa didicerunt, reliqua [non incommode] per se adsequentur -
[70] similiter arbitror in hac sive ratione sive
exercitatione dicendi, qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut de
re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut pro quibus dicat,
cum aliqua statuendi potestate audiant, ad suum arbitrium movere possit, illum
de toto illo genere reliquarum orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat,
quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad modum pellem aut hydram
fingeret, etiam si haec numquam separatim facere didicisset."
|