[XVII]
[71] Tum Catulus "praeclare mihi videris, Antoni,
posuisse" inquit "ante oculos, quid discere oporteret eum, qui orator
esset futurus, quid, etiam si non didicisset, ex eo, quod didicisset,
adsumeret; deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera
innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed videto ne in istis
duobus generibus hydra tibi sit et pellis, Hercules autem et alia opera maiora
in illis rebus, quas praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis
videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam
maius de natura deorum quam de hominum litibus dicere." "Non
est ita," inquit Antonius; [72] "dicam enim
tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod est maius, expertus: omnium
ceterarum rerum oratio, mihi crede, ludus est homini non hebeti neque
inexercitato neque communium litterarum et politioris humanitatis experti; in
causarum contentionibus magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis
operibus longe maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et
victoria iudicatur; ubi adest armatus adversarius, qui sit et feriendus et
repellendus; ubi saepe is, qui rei dominus futurus est, alienus atque iratus
aut etiam amicus adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut
dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione ad tempus, ad causam
oratione moderandus (in quo saepe benevolentia ad odium, odium autem ad
benevolentiam deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum ad
severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam ad laetitiam est
contorquendus; [73] omnium sententiarum gravitate, omnium
verborum ponderibus est utendum; accedat oportet actio varia, vehemens, plena
animi, plena spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his
operibus si quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum
efficere possit, non sane, quem ad modum, ut in clipeo idem artifex, minora
illa opera facere discat, "laborabit."
|