[XIX]
[77] "Erras, Catule," inquit Antonius "nam
egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est istorum
Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur? Ac mihi
quidem non ita molesti sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid
adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non didicisse minus
paeniteat; dimitto autem eos non tam contumeliose quam philosophum illum Hannibal,
et eo fortasse plus habeo etiam negoti. Sed
tamen est eorum doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula: [78] dividunt enim
totam rem in duas partis, in causae controversiam et in quaestionis: causam
appellant rem positam in disceptatione reorum et controversia; quaestionem
autem rem positam in infinita dubitatione; de causa praecepta dant; de altera
parte dicendi mirum silentium est. [79] Deinde quinque
faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas, inventa disponere,
deinde ornare verbis, post memoriae mandare, tum ad extremum agere ac
pronuntiare; rem sane non reconditam; quis enim hoc non sua sponte viderit,
neminem posse dicere, nisi et quid diceret et quibus verbis et quo ordine
diceret haberet et ea meminisset? Atque haec ego non reprehendo,
sed ante oculos posita esse dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis
vel etiam septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab his omnis
oratio distributa: [80] iubent enim exordiri ita, ut eum,
qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et attentum; deinde rem
narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis; post autem
dividere causam aut proponere; nostra confirmare argumentis ac rationibus; deinde
contraria refutare; tum autem alii conclusionem orationis et quasi perorationem
conlocant, alii iubent, ante quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi,
deinde concludere ac perorare. [81] Ne haec quidem
reprehendo; sunt enim concinne distributa, sed tamen, id quod necesse fuit
hominibus expertibus veritatis, non perite: quae enim praecepta principiorum et
narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda;
[82] nam ego mihi benevolum iudicem facilius facere possum,
cum sum in cursu orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem non cum
polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo et explano; attentum vero
[crebro] tota actione excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere
possumus. [83] Iam vero narrationem quod iubent veri similem
esse et apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec narrationis magis
putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
omninoque in hoc omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam
non dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno die Crassus
componi posse dicebat: ut genera rerum primum exponerentur, in quo vitium est,
si genus ullum praetermittitur; deinde singulorum partes generum, in quo et
deesse aliquam partem et superare mendosum est; tum verborum omnium
definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
|