[XXI]
[88] Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc ego, Catule,
Sulpicium primum in causa parvula adulescentulum audivi voce et forma et motu
corporis et reliquis rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem
celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus et paulo
nimium redundantibus, quod erat aetatis. Non sum aspernatus; volo
enim se efferat in adulescente fecunditas; nam facilius sicut in vitibus
revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova
sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adulescente, unde aliquid
amputem; non enim potest in eo sucus esse diuturnus, quod nimis celeriter est
maturitatem exsecutum. [89] Vidi statim indolem neque
dimisi tempus et eum sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad
discendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret; me quidem si audiret, L.
Crassum: quod iste adripuit et ita sese facturum confirmavit atque etiam
addidit, gratiae scilicet causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste
accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile quid interesse mihi sit
visum inter eum, qui tum erat et qui anno ante fuerat. Omnino
in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat sed
ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione
intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo
intueretur.
|