[XXII]
[90] Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus,
quem imitetur [atque ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea
diligentissime persequatur]; tum accedat exercitatio, qua illum, quem
delegerit, imitando effingat atque exprimat, non ut multos imitatores saepe
cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene
vitiosa, consectantur imitando. [91] Nihil est facilius, quam
amictum imitari alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid
est, id sumere et in eo vitio similem esse non magnum est, ut ille, qui nunc
etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae,
quos tamen habuit ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem
imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset,
et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit; [92]
qui autem ita faciet, ut oportet, primum vigilet necesse est in deligendo;
deinde, quem probarit, in eo, quae maxime excellent, ea diligentissime
persequatur. Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint
singulae singula prope genera dicendi? Quod non tam is facile
in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex quibus iudicium fieri
posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex quorum scriptis,
cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest. [93]
Antiquissimi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles atque
Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles, acuti, breves, sententiisque
magis quam verbis abundantes: non potuisset accidere, ut unum genus esset
omnium, nisi aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt hos Critias,
Theramenes, Lysias: multa Lysiae scripta sunt; non nulla Critiae; de Theramene
audimus; omnes etiam tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo
uberiore filo. [94] Ecce tibi est exortus Isocrates,
[magister istorum omnium,] cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri principes
exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in acie inlustres esse voluerunt.
|