[XXVI]
[110] Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur,
exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest
esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod scriptum a sententia
discrepat, genus quoddam habet ambigui; quod tum explicatur, cum ea verba, quae
desunt, suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti perspicuam
fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambigitur, non novum genus nascitur,
sed superioris generis causa duplicatur; idque aut numquam diiudicari poterit
aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id scriptum, quodcumque
defendemus, suppleatur; ita fit, ut unum genus in eis causis, quae propter
scriptum ambiguntur, relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue.
[111] Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi
videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare,
qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine
vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba
sint praetermissa. [112] Iterum autem peccant, cum genus hoc
causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus,
qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt; nusquam enim tam quaeritur,
quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia
separatum est. [113] Ita tria sunt omnino genera, quae in
disceptationem et controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve sit,
aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem, quod quidam Graeci
adiungunt, "rectene factum sit," totum in eo est "quale
sit." Sed iam ad institutum revertar meum.
|