[XXVII]
[114] Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare
coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi sit referenda omnis
illa oratio, quae sit propria quaestionis et iudici; deinde illa duo
diligentissime considero, quorum alterum commendationem habet nostram aut
eorum, quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum animos, apud quos
dicimus, ad id, quod volumus, commovendos. [115] Ita omnis
ratio dicendi tribus ad persuadendum rebus est nixa: ut probemus vera esse,
quae defendimus; ut conciliemus eos nobis, qui audiunt; ut animos eorum, ad
quemcumque causa postulabit motum, vocemus. [116] Ad
probandum autem duplex est oratori subiecta materies: una rerum earum, quae non
excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae,
testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res
iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab
oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur; altera est, quae tota
in disputatione et in argumentatione oratoris conlocata est;
[117] ita in superiore genere de tractandis argumentis, in
hoc autem etiam de inveniendis cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent,
cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam
suggerunt; quod etiam si ad instituendos adulescentulos magis aptum est, ut,
simul ac posita causa sit, habeant quo se referant, unde statim expedita
possint argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos consectari,
fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque nostri a capite quod
velimus arcessere et unde omnia manent videre. [118] Et
primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in
perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro tabulis et contra
tabulas et pro testibus et contra testis et pro quaestionibus et contra
quaestiones et item de ceteris rebus eiusdem generis vel separatim dicere
solemus de genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus,
causis; quos quidem locos - vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico - multa
commentatione atque meditatione paratos atque expeditos habere debetis.
[119] Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut
confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat. Haec
sunt omnia ingeni vel mediocris, exercitationis autem maximae; artem quidem et
praecepta dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus ornentur. [120]
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem
non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in causis, primum quid, deinde quo
modo dicamus, alterum, quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit,
tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit videre; alterum est, in
quo oratoris vis illa divina virtusque cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate,
copiose varieque dicere.
|