[XXIX]
[126] Tum Catulus "ego vero" inquit "in vobis
hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in dicendo dissimillimi sitis,
ita tamen uterque vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque a
doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos
privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non
explices; neque te, Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse
potius quam a Crasso dici maluisse." [127] Hic Crassus "quin
tu," inquit "Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo horum
desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in causis, reperiantur; quae
quamquam a te novo quodam modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re
faciliora et praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde adferas, quae
saepissime tractas semperque divinitus."
[128] "Depromam
equidem," inquit "et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil
tibi a me postulanti recusabo. Meae totius rationis in dicendo et istius ipsius
facultatis, quam modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante
dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum, tertia concitandorum. [129] Harum trium partium prima
lenitatem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam hoc necesse est,
ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit, aut inclinatione voluntatis
propendeat in nos aut defensionis argumentis adducatur aut animi permotione
cogatur. Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio
ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere,
de ea primum loquemur et pauca dicemus: pauca enim sunt, quae usu iam tractata
et animo quasi notata habere videamur.
|