[XXXIII]
[142] In quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a
discendoque deterrent; video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim fere
referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderit; credo, ut putaremus
in hominibus, non in re consultationis aut dubitationis causam aliquam fuisse;
ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo]
voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus. Sed
haec Crassus aliquando nobis expediet et exponet discripta generatim; est enim,
ne forte nescias, heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus [se] ius civile, quod
nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum et ad artem
facilem redacturum." [143] "Et quidem "
inquit Catulus "haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod disci
potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt, defuit, ipse adferet,
ut, quae sint in iure, vel apte discribere vel ornate inlustrare possit." "Ergo " inquit "ista" Antonius "tum a
Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat,
soliumque contulerit." [144] "Iam id quidem
saepe" inquit Catulus "ex eo audivi, cum diceret sibi iam certum esse
a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi soleo dicere, non licebit; neque
enim auxilium suum saepe a viris bonis frustra implorari patietur neque id
aequo animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento quodam se
spoliatam putabit." "Nam hercle," inquit Antonius "si haec
vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem est pistrino, Crasse, vivendum;
et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum
otio concedamus." [145] Adrisit hic Crassus leniter et
"pertexe modo," inquit "Antoni, quod exorsus es; me tamen ista
oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero, in libertatem
vindicabit."
|