[XXXIV]
"Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est finis," inquit
Antonius; "quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis
neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia
sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum
numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset
generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam
ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. [146]
Ea vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem videri solent, si
eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse videatur; ac si verum quaeritis, quod
mihi quidem videatur - nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et
opinionem meam - hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum
deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari
locos, ex quibus argumenta ervamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter
modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata esse possunt; sed tamen
animus referendus est ad ea capita et ad illos, quos saepe iam appellavi,
locos, ex quibus omnia ad omnem orationem inventa ducuntur. [147]
Atque hoc totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis nosse
regiones, intra quas venere et pervestiges, quod quaeras: ubi eum locum omnem
cogitatione saepseris, si modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque
omne, quod erit in re, occurret atque incidet.
|