[XXXVI]
[152] Tum Catulus "est," inquit "ut dicis,
Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi et habeant
paratum tamen quid de quaque re dicant; sed Aristoteles, is, quem ego maxime
admiror, posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non modo ad
philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc orationem, qua in causis utimur,
inveniretur; a quo quidem homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua,
sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam
illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur;
plus enim te operae Graecis dedisse rebus video quam putaramus."
[153] Tum ille "verum" inquit "ex me audies,
Catule: semper ego existimavi iucundiorem et probabiliorem huic populo oratorem
fore, qui primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam Graecarum rerum
significationem daret: atque ego idem existimavi pecudis esse, non hominis, cum
tantas res Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi res
obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi rationem daturos hominibus
pollicerentur, non admovere aurem et, si palam audire eos non auderes, ne
minueres apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen excipere voces
eorum et procul quid narrarent attendere. Itaque feci, Catule, et
istorum omnium summatim causas et genera ipsa gustavi."
|