[XLI]
[174] Haec, ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta
sunt; ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare
vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus
cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore,
inveniret; sic has ego argumentorum notavi notas quae quaerenti demonstrant,
ubi sint; reliqua cura et cogitatione eruuntur; [175] quod
autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis
exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id
agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus
nostri quasi quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et cogitatione
defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit quod oratorem
effugere possit non modo in forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo
genere dicendi. [176] Si vero adsequetur, ut talis videatur,
qualem se videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget, ut eos
quocumque velit vel trahere vel rapere possit nihil profecto praeterea ad
dicendum requiret. Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid dicas,
nisi id inventum tractare possis; [177] tractatio autem varia
esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis
satietate: proponi oportet quid adferas et qua re ita sit ostendere; ex eisdem
illis locis interdum concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non
proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum fuerit, declarare; si cui
quid simile dicas, prius ut simile [dicas] confirmes, deinde quod agitur,
adiungas; interpuncta argumentorum plerumque occulas, ne quis ea numerare
possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur.
|