[XLVI]
[191] Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur
hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari,
praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum
locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et
fallaciis; ipsa enim natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos
permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quemquam eorum qui audiunt
permovet. [192] Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorum
periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum
agitur non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius; - quamquam,
cum professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id quidem neglegendum est;
- sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus
adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri
boni volumus haberi, existimare non possumus - [193] sed, ut
dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam
versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen in hoc genere saepe ipse
vidi, ut ex persona mihi ardere oculi hominis histrionis viderentur - spondaulia
illa dicentis: segregare abs te ausu's aut sine illo Salamina ingredi? Neque paternum aspectum es veritus? Numquam illum
aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur; at idem
inflexa ad miserabilem sonum voce, cum aetate exacta indigem liberum lacerasti,
orbasti, exstinxti; neque fratris necis, neque eius gnati parvi, qui tibi in
tutelam est traditus, flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio,
cotidie cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium
putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse? Fieri
nullo modo potuit. [194] Saepe enim audivi poetam bonum
neminem - id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum esse dicunt -
sine inflammatione animorum exsistere posse et sine quodam adflatu quasi
furoris.
|