[III]
[9] Neque enim te
fugit omnium laudatarum artium procreatricem quandam et quasi parentem eam,
quam philosophian Graeci vocant, ab hominibus doctissimis iudicari; in qua
difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque in suis studiis
varietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed
omnia, quaecumque possent, vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione
comprehenderint. [10] Quis ignorat, ei,
qui mathematici vocantur, quanta in obscuritate rerum et quam recondita in arte
et multiplici subtilique versentur? Quo
tamen in genere ita multi perfecti homines exstiterunt, ut nemo fere studuisse
ei scientiae vehementius videatur, quin quod voluerit consecutus sit. Quis musicis, quis huic studio litterarum, quod profitentur ei,
qui grammatici vocantur, penitus se dedit, quin omnem illarum artium paene
infinitam vim et materiem scientia et cognitione comprehenderit? [11] Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex
omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque
versati, minimam copiam poetarum et oratorum egregiorum exstitisse: atque in
hoc ipso numero, in quo perraro exoritur aliquis excellens, si diligenter et ex
nostrorum et ex Graecorum copia comparare voles, multo tamen pauciores oratores
quam poetae boni reperientur. [12]
Quod hoc etiam mirabilius debet videri, quia ceterarum artium studia fere
reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur, dicendi autem omnis ratio in
medio posita communi quodam in usu atque in hominum ore et sermone versatur, ut
in ceteris id maxime excellat, quod longissime sit ab imperitorum intellegentia
sensuque disiunctum, in dicendo autem vitium vel maximum sit a vulgari genere
orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
|